- NYSA
- I.NYSABacchi nutrix, quam Plin. l. 5. c. 18. ait sepultam fuisse prope Scythopolim.II.NYSAurbs Arabiae, sive, ut alii putant, Aegypti, Arabiae propinqua, apud quam Bacchus, ut Diodoro placet, a Nymphis est educatus, unde Dionysius ex Διὸς, i. e. Iove, et Nysa conflatô vocabulô. Plin. l. 8. c. 39. Nysam Indiae montem esse tradit, lacertas immensae magnitudinis alentem. Ex Sina literarum metathesi vocem factam, discimus ex Chron. Alex. p. 80. ubi de XII. claris montibus agit: Νύσσος Σίνα εν Ἀραβίᾳ. Nempe Liberi pueritiam statuerunt in Arabia, quia Moses (quem in Bacchum transformârunt Gentiles) quadraginta annis in Arabiae deserto egit, in quo inprimis celebris mons Nysa, propter celebritatem Sinai montis, ubi Deus inter tonitrua et fulmina legem promulgavit, Gerh. Io. Vossius de Idolol. l. 1. c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.